Jacopo Strada/Thomas Guérin/Jean de Tournes: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum, 1553

Kapitel:

IACOBVS DE STRADA MANTVANVS ANTIQVARIVS AD LECTOREM



<< Zurück zur Übersicht  

>> Miniaturansicht
Seite: 9/440
                   Gehe zu Seite:
      

Darstellungsoptionen





 

IACOBVS DE STRADA MANTVANVS ANTIQVARIVS
AD LECTOREM
.


     CV'M iampridem mecũ deliberassem in gratiam illorũ, qui rerum antiquarum cognitione, ac studio praesertim Numismatum ducuntur, hanc Epitomen publicare, timerem autem ne quis eorũ, qui in hoc labore ante me versati sunt, offenderetur, hactenus id distuli, quia rumor sparsus foret, Venetijs adornari opus eiusmodi, sculptis iam perquàm multis Numismatum imaginibus, quinetiam Romae, id quosdam incoepisse. Caeterùm tantisper dum egregium quidquam expecto, & conatus ipse meos retardo, vt priusquam labor meus cum doctis communicaretur, ex aliorum scriptis iudicarem quid optimum sit, atque in eo genere certißimum: nullus eorum, qui suis nos promißis excitauerant, id praestitit, quod pollicebatur. Quamobrem statutum est hanc tarditatem abijcere, cùm intellig am multò difficilius esse verbis ac pollicitatione, quàm re ipsa libros huiusmodi conscribere: quos etiam, si vt facturos se receperunt, in lucem mittant, hunc, meum anteiturum non dubito. Verùm quandoquidem suos illos foetus domi pertinacius occulunt, hac Epitome nostra ducem me illis praebeo, viam’que monstro, vt me consequantur, vel etiam deorum, naturae, & doctrinae adiuti praesidijs antecedant, haud quidem veritus, ne copia numorum ab ijs vincar, cùm fieri non posse credam vt plures aliquis coaggeret, nisi forte arbitrio suo fingat, vt liberum est ac facile ex arte quidlibet reprepresentare. Verendum tamen ne in crimen incurramus: quod maior pars eorum, qui sese totos dediderunt ac perscrutanda veterum monumenta, maximè Numismata, probè norit IMPP. ac CO SS. omnes, qui excudi fecerunt, quinetiam numerus numorum, siue magnus sit, siue paruus, est ab eis perspectus. Quod vt effugere quis poßit, iudiciũ adhibendũ certũ, ne pro veris adulterinos & falsos accipiat: hac enim tẽpestate tam ingeniosi & excellẽtes inueniuntur sculptores, vt cum illis veteribus sint cõparandi, quíque notiores sunt, quàm vt hîc nominare necesse sit. Deinde adhibenda summa diligentia est, ad seligendos eos numos, qui à peritißimis quibusq; in arte Anaglyptica sunt exculpti, propter eorũ & venustatẽ & elegantiã: in quã rem totis viribusincubuisse me confiteri non vereor. Verũ satius esse

A 4 cred